monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 151

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 151
Idem quoque sacramentum tanta diligentia et sollicitudine a sacerdote et a populo tractandum et custodiendum est: ne a quoquam ita negligatur, ut super terram neglectum proiiciatur. Quia si per torporem neglectum super terram ceciderit, contumaciam illam per zelum meum, aut in terra, aut in homine ulciscor, nisi ipse homo poenitentia et amaris verberibus se puniat; quoniam caro et sanguis carnem et sanguinem restituere debet. Quomodo? Caro et sanguis hominis in homine lugebunt; quae caro et sanguis Filii mei negligenter ab homine tractata sunt, sicut et tunc terra contremuit, et ut homines in timore concussi sunt: cum Filius meus in cruce positus spiritum tradidit.